monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.99 > bnf7877.96 > sectio 6 > csg871.119 > sectio 16 > bavPal.lat.1449.165 > bkeCod.15.31v > bavPal.lat.1449.179 > sectio 108 > habCod.Guelf.707Helmst..28 > sectio 27 > sectio 211

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 211
{XCVIII} Homo genitus premitur somno per aliquot menses, dein longior in dies vigilia. somniat statim infans; nam et pavore expergiscitur et suctum imitatur. quidam vero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium invenimus exempla. magnus hic in vita locus et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, quae fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. si exemplis agatur, profecto paria fiant. a vino et a cibis proxima atque in redormitione vana esse visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam animi in medium sese recessus.